- ACRODRYA
- ACRODRYAGraece Α᾿κρόδρυα, et ὀπώρα, sic distinguntur Graecis Scriptoribus Rei Rusticoe, ut Latinis Nuces et Poma. Α᾿κροδρυα enim ea vocanda proprie censent, quae soris lignum habent, quaeque eadem κάρυα dicta; Quâ voce omnia Acrodrya Atticos insigniisse, ex Athenaei Epitematore notat Salmasius, Sic namque is, οἱ Α᾿ττικοι καὶ οἱ ἀλλοι Συγγραφε̑ις, κοινῶς πάντα ἀκρόδρυα κάρυα λέγουϚι; ubi ramen incertum, an per ἀκρόδρυα intelligat omnes omnino fructus arboreos, qui foris lignum habent, an eos tantum, qui exteriorem habent corticem ligneum et intus id, quod edule. Auctores Geoponicῶn hôc sensu acceêre, de iss seil. qui το ξυλῶδες foris habent, quo in genere nuces omnes sunt. Alii ἀκρόδρυα, de emnibus arboreis frugibus iusurpane. At Theophrastus, qui ἀκρόδρυα a malis et nueibus separat, eô nomine baceas et fructus silvestres censuit. Quâ de re vide erudite disserentem Salmas. ad Solin. p. 168. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.